SECUNDUM LUCAM CXLII. [xiv. 26]
Si quis venit ad me & non odit patrem suum aut matrem, & uxorem, & filios, & fratres, & sorores.
SECUNDUM LUCAM CXLIII. [xv. 1, 2]
Erant autem appropinquantes ei puplicani & peccatores ut audirent illum. Murmurabant autem Farysei & Scribe dicentes, quia hic peccatores recipit, & manducat cum illis.
SECUNDUM LUCAM CXLIIII. [xv. 11, 12]
Homo quidam habuit duos filios, & dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantie que me con|tingit.
SECUNDUM LUCAM CXLV. [xvi. 1]
Homo quidam erat dives qui habebat villicum, & hic diffam|atus est apud illum, quasi dissipasset bona illius.
SECUNDUM LUCAM CXLVI. [xvi. 19]
Homo quidam erat dives, & induebatur purpura & bisso.
SECUNDUM LUCAM CXLVII. [xvii. 5, 6]
Dixerunt Apostoli Domino: Adauge nobis fidem. Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum synapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare.
SECUNDUM JOHANNEM CXLVIII. [vii. 2]
Erat autem in proximo dies festus Judeorum Cenofegya.
SECUNDUM JOHANNEM CXLIX. [vii. 14]
Jam autem die festo mediante ascendit Jhs in templum.
SECUNDUM JOHANNEM CL. [vii. 32]
Audierunt Farysei turbam murmurantem hec, & miserunt principes & Farisei ministros ut apprehenderent Jhum.