SECUNDUM MATHEUM CXXV. [xix. 1, 2]
& factum est cum consummasset Jhs sermones istos, mi|gravit a Galilea, & venit in fines Judee trans Jordanem. & secute sunt eum turbe multe, & curavit eos ibi.
SECUNDUM MATHEUM CXXVI. [xix. 13]
Tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis imponeret, & oraret.
SECUNDUM MATHEUM CXXVII. [xix. 16]
Tunc unus accedens ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam eternam?
SECUNDUM MATHEUM CXXVIII. [xix. 27]
Ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus te; quid ergo erit nobis premii?
SECUNDUM MATHEUM CXXIX. [xx. 1]
Simile est regnum celorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
SECUNDUM LUCAM CXXX. [x. 23, 24, 25]
& conversus ad discipulos suos aliquanto ait: Beati oculi qui vident que vos videtis. Dico autem vobis quod multi pro|phete & reges voluerunt videre que vos videtis, & non viderunt, & audire que auditis, & non audierunt. & ecce quidam legis|peritus surrexit.
SECUNDUM LUCAM CXXXI. [x. 38]
Intravit Jhs in quoddam castellum, & mulier quedam Martha nomine excepit illum in domum suam.
SECUNDUM LUCAM CXXXII. [xi. 37, 38]
Rogavit Jhm quidam Faryseus ut pranderet apud se, & in|gressus discubuit. Phariseus autem cepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.