SECUNDUM MATHEUM CXVI. [xvii. 1, 2]
& post dies sex assumpsit Jhs Petrum & Jacobum & Jo|hannem, & ducit eos in montem excelsum seorsum, & trans|figuratus est ante eos.
SECUNDUM MATHEUM CXVII. [xvii. 10]
Interrogaverunt Jhm discipuli ejus dicentes: Quid ergo Scribe dicunt quod Heliam oporteat primum venire?
SECUNDUM MATHEUM CXVIII. [xvii. 14]
Cum venisset Jhs ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens, Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est.
SECUNDUM MARCUM CXIX. [ix. 29]
Inde profecti pretergrediebantur Galileam, nec volebat quenquam scire.
SECUNDUM MARCUM CXX. [ix. 37]
Respondit illi Johannes dicens: Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem demonia.
SECUNDUM MATHEUM CXXI. [xviii. 1]
In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum dicentes: Quis, putas, major est in regno celorum?
SECUNDUM MATHEUM CXXII. [xviii. 15]
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade & corripe eum inter te et ipsum solum.
SECUNDUM MATHEUM CXXIII. [xviii. 19]
Iterum dico vobis, quod si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacunque.
SECUNDUM MATHEUM CXXIIII. [xviii. 23]
Ideo assimilatum est regnum celorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.