SECUNDUM MATHEUM LXIX. [x. 5]
Misit Jhs Apostolos suos ad predicandum dicens, In viam gentium ne abieritis, &c.
SECUNDUM MATHEUM LXX. [x. 16]
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, Estote ergo.
SECUNDUM MATHEUM LXXI. [x. 26]
Nichil opertum quod non revelabitur, & occultum quod non scietur.
SECUNDUM MATHEUM LXXII. [x. 34]
Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram.
SECUNDUM LUCAM LXXIII. [iv. 23]
Quanta audivimus facta in Cafarnaum, fac & hic in patria tua. (ix. 10.) Reversi sunt Apostoli a predicatione.
SECUNDUM LUCAM LXXIIII. [vii. 11]
Ibat Jesus in civitatem que vocatur Naym.
SECUNDUM LUCAM LXXV. [xiv. 1]
Intravit Jhs in domum cujusdam principis Faryseorum sabbato manducare panem, & ipsi observabant eum.
SECUNDUM MARCUM LXXVI. [ix. 16]
Respondens unus de turba dixit, Magister attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum.
SECUNDUM LUCAM LXXVII. [x. 1, 2]
Post hec autem designavit Dominus & alios septuaginta duos, & dixit illis, Messis quidem multa.
SECUNDUM LUCAM LXXVIII. [vii. 36]
Rogabat Jhm quidam Fariseus ut manducaret cum eo, & ingressus domum Farisei discubuit, & ecce mulier que erat in civitate peccatrix.