SECUNDUM JOHANNEM XXX. [iv. 1]
Jesus audiens quia murmurabant Pharysei quod baptizaret, reliquit Judeam, & ivit in Ga[li]leam cum discipulis suis.
SECUNDUM LUCAM XXXI. [Marc. vi. 17]
Herodes misit & tenuit Johannem, & ligavit in carcere propter Herodyadem.
SECUNDUM JOHANNEM XXXII. [iv. 5]
Venit ergo Jesus in civitatem Samarie, que dicitur Sycar.
SECUNDUM JOHANNEM XXXIII. [iv. 43]
Post duos autem dies abiit de Samaria & venit in Galileam.
SECUNDUM JOHANNEM XXXIIII. [iv. 46]
Erat quidam regulus cujus filius infirmabatur.
SECUNDUM LUCAM XXXV. [iv. 14, 15, 16]
Regressuss est Jesus in virtute Spiritus in Galileam, & fama exiit per universam regionem de illo, & ipse docebat in sin|agogis eorum, & magnificabatur ab omnibus, & venit Nazaret, & intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in syn|agogam.
SECUNDUM MATHEUM XXXVI. [iv. 13]
Et relicta civitate Nazaret, venit & habitavit in Cafarnaum maritimam in finibus Zabulon & Nepthalim.
SECUNDUM MARCUM XXXVII. [i. 23, 24]
Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo & ex|clamavit dicens, Quid nobis & tibi Jhu Nazarene?
SECUNDUM LUCAM XXXVIII. [iv. 38]
Surgens autem Jhs de synagoga introivit in domum Simonis, socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, &c.