5. THE MANOR OF BIERTON [c. 1360?]
Domina Emmota le Mohaute, domina de Beerton, habuit quatuor filias, quarum Dux Lancastrie unam duxit, alteram dominus de March duxit, terciam dominus Warre duxit, quartam Beket, dominus de Or|mond, duxit; et sic quatripartum fuit illud dominium de Beerton. Unde dicit dictus Johannes Dalby, senior, quod omnia terra et tene|menta que fuere domini Johannis Stonor deveniebant a domino de March pro antecessore dicti domini de Stonor perquisita, et excepta una prepostura jacente inter le Beerton Grene, aliter terre nec prata, neque pasture tenementa de Beket, dominus de Ormond, per redditus et ser|vicia nec racione alicujus tenoris alterius.
6. INDENTURE BETWEEN SIR THOMAS TIREL, STEWARD OF ISABEL, COUN|TESS OF BEDFORD, AND EDMUND DE STONOR 4 OCTOBER, 1363
Hec indentura testatur quod Thomas Tirel, miles, generalis Senes|callus domine Isabelle, filie Regis, concessit et dimisit Edmundo de Stonore, nomine dicte domine, maneria de Stonore, Watecombe, Sotte|well,