The Stonor letters and papers, 1290-1483; ed. for the Royal historical society, from the origial documents in the Public record office, by Charles Lethbridge Kingsford.
Kingsford, Charles Lethbridge, editor. 1862-1926.

43. LEASE OF THE MANOR OF PENYTON MEYSY 1ST MAY, 1423

From Ancient Deeds, C. 3536. A small octagonal seal, ½ inch across, with a device, is attached; it is presumably that of William Whythygge.

Hec indentura facta inter Thomam de Stonore, armigerum, et Thomam Chaucere et alios cum eodem Thoma Chaucere per pre|dictum Thomam de Stonore feoffatos in et de manerio de Penyton Meysy ex parte una, et Willelmum Whythygge de Enam ex parte altera, testatur quod predicti Thomas de Stonore et feoffati sui predicti tra|diderunt, concessere, et ad firmam dimiserunt predicto Willelmo manerium suum de Penyton Meysy cum omnibus terris, redditibus, et serviciis, pratis, pascuis et pasturis cum suis pertinenciis, boscis ibidem et advocatione ecclesie ejusdem ville omnino exceptis et predictis Thome de Stonore et feoffatis suis semper reservatis. Habenda et tenenda omnia predicta Manerium, terras, redditus, servicia, prata, pascua et pasturas, cum suis pertinenciis, exceptis preexceptis, predicto Willelmo a die sancti Michaelis Archangeli proxime futuro usque ad terminum septem annorum proxime sequentium et plenarie completorum. Reddendo inde annuatim predictis Thome et feoffatis suis predictis, heredibus et assignatis eorum, durante termino predicto, viginti duas libras bone et legalis monete ad festa Annunciacionis beate Marie virginis et Sancti Michaelis Archangeli per equales porciones. Et si contingat predictus redditus viginti et duarum librarum in parte vel in toto aretro fore non solutus post aliquod festum festorum predictorum per duodecim septimanas, quod tunc bene licebit predictis Thome de Stonore et feoffatis predictis in omnia predicta manerium, cum terris, red|ditibus, serviciis, pratis, pascuis et pasturis cum suis pertinenciis reintrare, et ea in suo pristino statu habere hiis indenturis non obstantibus. Et predictus Willelmus omnes domos manerii predicti durante termino Page  34, vol. 1 predicto manutenebit, reparabit et sustentabit quociens et quando necesse fuerit; aula cum cameris suis dicte aule annexis, coquina, et pistrina, et alia domu vocata le Knyghtchambre, jam ruinosis, exceptis: quas predicti Thomas et feoffati sui predicti reparari facient infra primum annum. Et predicti Thomas et feoffati sui predicti dictum Willelmum durante termino predicto exonerabunt de omnibus redditibus et serviciis forinsecis ultra viginti et duas libras predictas. Et predictus Willelmus Senescallum et Receptorem predictorum Thome et feoffatorum suorum ibidem bis per annum recipiet et eos honeste inveniet in omnibus expensis suis pro Curia et recepta ibidem faciente durante termino supradicto. Et predictus Willelmus in predicto manerio, domibus, gardinis, boscis et gravis ejusdem manerii non vastum nec dampnum faciet durante termino predicto, nisi habendo rationabiliter lignum focalem et meremium pro housbote et housbondria sua sustentanda, et hoc per deliberacionem et assignacionem Senescalli vel Receptoris dicti Thome et feoffatorum suorum predictorum. Et dictus Willelmus predictum Thomam et feoffatos suos predictos et heredes et assignatos eorum erga dominum Regem de quintadecima concessa vel concedenda durante termino predicto exonerabit et acquietabit. Et predictus Willelmus in firma predicta in propria persona sua, si vixerit, cum familia sua inhabitabit, et statum suum non dimittet sine assensu et voluntate predicti Thome et feoffatorum suorum predictorum. In cujus rei testimonium partes predicte sigilla sua alternatim apposuere, hiis testibus Thoma Sakevyle, milite, Willelmo Doyly, Petro Feteplace, Willelmo Wyot, Johanne Warefeld, et aliis. Datum apud Stonore primo die Maii anno regni Regis Henrici sexti post conquestum primo.