The Stonor letters and papers, 1290-1483; ed. for the Royal historical society, from the origial documents in the Public record office, by Charles Lethbridge Kingsford.
Kingsford, Charles Lethbridge, editor. 1862-1926.
Page  [unnumbered], vol. 1Page  [1], vol. 1

1. CHARTER OF RICHARD I. DE STONOR [c. 1290]

This is given as the oldest document in the Stonor Papers. It is a grant by Richard de Stonor to his son Richard and the latter's wife Cicely; Richard and Cicely were the parents of John de Stonor, the judge. From Ancient Deeds, C. 221. The seal is lost.

Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Stonor dedi, con|cessi, et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo, filio meo, et heredi, et Cecilie ejus uxori, dimidiam virgatam terre in Buksebraund,*. [I.e. Bixbrand, one of the manors of Bix in Oxfordshire.] quam quidem terram Gilbertus Herberd et Ricardus Le Has aliquando tenuerunt in eadem villa, cum boscis, pasturis, et aliis ad eandem terram pertinentibus: habendam et tenendam dictam terram cum omnibus qualitercunque ad eandem pertinentibus de me et heredibus meis sibi et heredibus suis de se procreatis libere, quiete, bene et in pace jure hereditario imperpetuum. Ita tamen quod si dicti Ricardus et Cecilia heredes non habeant de corpore suo progenitos, quod post decessum eorum, videlicet Ricardi et Cecilie, ipsa eadem terra ad me sive ad heredes meos legitimos, qui pro tempore fuerint, integre, plene, et sine diminucione redditura. Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis . . . assignatis unam clovam gariofili ad Pascham pro omni servicio, exaccione, et demanda, et faciendo domino feodi servicia debita et consueta: pro hac autem donacione, concessione, et presentis carte mee confirmacione dederunt mihi dicti Ricardus et Cecilia decem libras sterlingorum pre manibus. Et ego Ricardus et heredes mei, ut predictum est, dictam terram dictis Ricardo et Cecilie et eorum he|redibus contra omnes contradicentes imperpetuum acquietabimus, warantizabimus, et defendemus, et ut hec mea donacio, concessio, et presentis carte mee confirmacio firma et stabilis imperpetuum perma|neat, huic scripto sigillum meum apposui: hiis testibus, Domino Henrico Page  2, vol. 1 Tyeis, Elya de Wyrefeld, Roberto de Copeford, Willelmo de la Ho, Hugone le Bret, Willelmo de Hattecumbe, Ricardo de Laucnorr, et aliis.