3. The letter, dated at Nottingham, 4 August, 7 Richard II (1383), states: "Ricardus dei gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie, omnibus ballivis et fidelibus suis ad quod presentes littere patentes pervenerint, salutem. Sciatis quod de gracia nostra speciali concessimus pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est delecto nobis Johanni Grytford qui etatem quinquaginta annorum excedit ut accepimus quod ipse ad totam vitam suam hanc habeat libertatem, videlicet quod non ponatur in assisis juratis seu inquisicionibus aliquibus [...] tangent nos vel heredes nostros et quod non fiat collector decimarum (seu) quintarum decimarum maior, vicecomes, Escaetor, Coronator nec alius ballivus seu minister noster vel heredum nostrorum quicumque contra voluntatem suam. Et ideo vobis mandamus quod ipsum Johannem contra hanc concessionem nostram non molestatis in aliquo seu gravetis. In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Notyngham quarto die Augusti anno regni nostri septimo."


 [ return to text ]