as I find it word for word, and which I would gladlie
haue turned into English, if it might haue sounded
to anie benefit of the vnskilfull and vnlearned.
Incipiunt constitutiones Canuti
regis de foresta.
HAe sunt sanctiones de foresta, quas ego
Canutus rex cum consilio primariorum [unspec 10]
hominum meorum condo & facio, vt cun∣ctis
regni nostri Angliae ecclesijs & pax & iustitia
fiat, & vt omnis delinquens secundum modum de∣licti,
& delinquentis fortunam patiatur.
1 Sint iam deinceps quatuor ex liberalioribus
hominibus, qui habent saluas suas debitas consue∣tudines
(quos Angli Pegened appellant) in quali∣bet
regni mei prouincia constituti, ad iustitiam di∣stribuedam,
vna cum poena merita & materijs for∣nestae
cuncto populo meo, tam Anglis quàm Danis [unspec 20]
per totum regnum meum Angliae, quos quatuor
primarios forestae appellandos censemus.
2 Sint sub quolibet horum, quatuor ex medio∣cribus
hominibus (quos Angli Lespegend nuncu∣pant,
Dani verò yoong men vocant) locati, qui
••uram & onus tum viridis tum veneris suscipiant.
3 In administranda autem iustitia nullatenus
volo vt tales se intromittant: mediocrés{que} tales post
ferarum curam susceptam, pro liberalibus semper [unspec 30]
hadbeantur, quos Dani Ealdermen appellant.
4 Sub horum iterum quolibet sint duo minuto∣rum
hominum, quos Tineman Angli dicunt, hi
nocturnam curam & veneris & viridis tum ser∣uilia
opera subibunt.
5 Si talis minutus seruus fuerit, tam citò quàm
inforesta nostra locabitur, liber esto, omnés{que} hos
ex sumptibus nostris manutenebimus.
6 Habeat ettam quilibet primariorum quoli∣bet [unspec 40]
anno de nostra warda, quam Michni Angli ap∣pellant,
duos equos, vnum cum sella, alterum sine
sella, vnum gladium, quinque lanceas, vnum cu∣spidem,
vnum scutum, & ducentos solidos argenti.
7 Mediocrium quilibet vnum equum, vnam
lanceam, vnum scutum, & 60 solidos argenti.
8 Minutorum quilibet, vnum lanceam, vnam
arcubalistam, & 15 solidos argenti.
9 Sint omnes tam primarij, quàm mediocres, &
minuti, immunes, liberi, & quieti ab omnibus pro∣uincialibus [unspec 50]
summonitionibus, & popularibus pla∣citis,
quae Hundred laghe Angli dicunt, & ab om∣nibus
armorum oneribus, quod Warscot Angli
dicunt, & forincesis querelis.
10 Sint mediocrium & minutorum causae, &
carum correctiones, tam criminalium quàm ciui∣lium
per prouidam sapientiam & rationem prima∣riorum
iudicatae & decisae: primariorum verò e∣normia
si quae fuerint (ne scelus aliquod remaneat [unspec 60]
inultum) nosmet in ira nostra regali puniemus.
11 Habeant hi quatuor vnam regalem potesta∣tem
(salue semper nobis nostra praesentia) quatér{que}
in anno generales forestae demonstrationes & vi∣ridis
& veneris forisfactiones, quas Muchehunt
dicunt, vbi teneant omnes, calumniam de materia
aliqua tangente forestam, eántque ad triplex iudi∣cium,
quod Angli Ofgangfordell dicunt. Ita au∣tem
acquiratur illued triplex iudicium, Accipiat se∣cura
quinque, & sit ipse sextus, & sic iurando ac∣quirat
triplex iudicium, aut triplex iuramentum.
Sed purgatio ignis nullatenus admittatur, nisi vbi
nuda veritas nequit aliter inuestigari.
12 Liberalis autem homo. 1. Pegen, modo cri∣men
suum non sit inter maiora, habeat fidelem ho∣minem
qui possit pro eo iurare iur amentum. 1. Fo∣rathe:
si autem non habet, ipsemet iuret, nec par∣donetur
ei aliquod iuramentum.
13 Si aduena vel peregrinus qui de longinquo
venerit sit calumniatus de foresta, & talis est sua
inopia vt no possit habere plegium ad primam ca∣lumniam,
qualem * nullus Anglus iudicare potest:
tunc subeat captionem regis, & ibi expectet quo∣usque
vadat ad iudicium ferri & aquae: attamen si
quis extraneo aut peregrino de longè venienti *
* sibi ipsi nocet si aliquod iudicium iudicauerint.
14 Quicún{que} coram primarios homines meos
forestae in falso testimonio steterit & victus fue∣rit,
non sit dignus imposterum stare aut portare te∣stimonium,
quia legalitatem suam perdidit, & pro
culpa soluat regi decem solidos, quos Dani vocant
Halfehang, aliàs Halsehang.
15 Si quis vim aliquam primarijs forestae meae
intulerit, si liberalis sit amittat libertatem & om∣nia
sua, si villanus abscindatur dextra.
16 Si alteruter iterum peccauerit, reus sit mor∣tis.
17 Si quis autem contra primarium pugnaue∣rit,
in plito emendet secundum pretium sui ipsius,
quod Angli Pere & pite dicunt, dicunt, & soluat prima∣rio
quadraginta solidos.
18 Si pacem quis fregerit ante mediocres fore∣stae,
quod dicunt Gethbrech, emendet regi decem
solidis.
19 Si quis mediocrium aliquem cum ira per∣cusserit,
emendetur prout interfectio ferae regalis
mihi emendari solet.
20 Si quis delinquens in foresta nostra capie∣tur,
poenas luet secundum modum & genus delicti.
21 Poena & forisfactio non vna eadém{que} erit
liberalis (quem Dani Ealderman vocant) & illi∣beralis:
domini & serui: noti & ignoti: nec vna
eadém{que} erit causarum tum ciuilium tum crimi∣nalium,
ferarum forestae, & ferarum regalium:
viridis & veneris tractatio: nam crimen veneris
ab antiquo inter maiora & non immeritò numera∣batur
viridis verò (fractione chaceae nostrae rega∣lis
excepta) ita pusillum & exiguum est, quòd vix
earespicit nostra constitutio: qui in hoc tamen de∣liquerit,
sit criminis forestae reus.
22 Si liber aliquis feram forestae ad cursum
impulerit, siue casu, siue praehabita voluntate, ita vt
cursu celeri cogatur fera anhelare, decem solidis
regi emendet, si illiberalis dupliciter emendet, si
seruus careat corio.
23 Si vero harum aliquot interfecerit, soluat
dupliciter & persoluat, sitque pretij sui reus con∣tra
regem.
24 Sed si regalem feram, quam Angli Stag∣gon
appellant, alteruter coegerit anhelare, alter
per vnum annum, alter per duos careat libertate
naturali: si verò seruus, pro vtlegato habeatur,
quem Angli Frendlesman vocant.
25 Si verò occiderit, amittat liber scutum li∣bertatis,
si sit illiberalis careat libertate, si seruus
vita.
26 Episcopi, abbates, & barones mei non ca∣lumniabuntur
pro venatione, si non regales feras
occiderint: & siregales, restabunt rei regi pro li∣bito
suo, sine certa emendatione.
27 Sunt aliae (praeter feras forestae) bestlae, quae