Page 187
COMPENDIUM VITAE ERASMI ROTERODAMI. (Book Desiderius Erasmus)
NATUS Roterodami in Vigilia Simonis & Judae. Supputat an∣nos * 1.1 circiter 57. Mater dicta est Margareta, filia medici cujus∣dam Petri, Ea erat à Septimontio, vulgo Zevenberge, Fratres illius duos vidit. Dordraci pene nonagenarios. Pater dictus * 1.2 est Gerardus. Is clam habuit rem cum dicta Margareta, spe conjugii. Et sunt qui dicant intercessisse verba. Eam rem indigne tulerunt & parentes Gerardi & fratres. Pater erat Helias, mater Catarina: uterque pervenit * 1.3 ad extremam senectutem, Catarina pene ad nonagesimum quintum annum. Fratres erant decem, nulla soror; ex eodem patre & matre; omnes conju∣gati. Gerardus erat natu minimus, uno excepto. Visum est omnibus, ut ex tanto numero unus Deo consecraretur. Nosti affectus senum. Et fratres nolebant minui rem, sed esse apud quem ipsi convivarentur. Gerardus vi∣dens se modis omnibus excludi à matrimonio magno consensu omnium, fecit * 1.4 quod solent desperati, clam aufugit, & ex itinere misit parentibus & fratri∣bus Epistolam cum manumanum complexa; addito elogio, Valete, nunquam vos videbo. Interim relicta est sperata conjux gravida. Puer alitus est a∣pud aviam. Gerardus Romam se contulit. Illic scribendo, nam tum non∣dum erat ars Typographorum, rem affatim paravit. Erat autem manu felici∣ssima. Et vixit juveniliter. Mox applicuit animum ad honesta studia. Grae∣ce & Latine pulchre calluit. Quin & in Juris peritia non vulgariter profece∣rat. Nam Roma tunc doctis viris mire floruit. Audivit Guarinum. Om∣nes auctores sua manu descripserat. Parentes ubi resciscunt eum esse Romae, scripserunt illi, puellam, cujus matrimonium ambiret, esse vita defunctam. * 1.5 Id ille credens, prae moerore factus est presbyter, totumque animumque ad religionem applicuit. Reversus domum comperit fraudem. Nec illa tamen unquam post voluit nubere, nec ille unquam tetigit eam. Puerum autem cu∣ravit liberaliter educandum, & vix quatuor annos egressum misit in ludum lit∣terarium. Ac primis annis minimum proficiebat in litteris illis inamoenis quibus natus non erat: ubi nonum ageret annum, misit Daventriam: ma∣ter